monumenta.ch > Plinius > sectio 37

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 13, 37
{VIII} ergo plantaria instituunt anniculasque transferunt et iterum binas. gaudent enim mutatione sedis, verna alibi, in Assyria autem circa canis ortus. nec ferro attingunt ibi novellas, sed religant comas, ut in altitudinem exeant. robustas deputant crassitudinis gratia, semipedales ramorum truncos relinquentes, qui decisi alibi necant matrem.